- SCAEVA Memor
- SCAEVA MemorPoeta Latinus, sub Tito et Domitiano Tragoedias scripsit, sicut frater eius Turnus Satyras condidit. Vide Martial. l. 11. Epigr. 11. Scaliger hunc Memorem auctorem Octaviae credidit, quae Senecae tribuitur, in Poêt. Lil. Giraldus, Dial. de Poct. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.